633
212 EVONYMI
Iridis radices contusae per duos aut
tres dies in uino albo macerantur, & de¬
stillantur.
Sed quarumuis herbarum radices,
quae in usu medico sunt aut esse pos¬
sunt, concisae minutius & dies aliquot
in uino maceratae, aquam reddunt ei¬
usdem facultatis, sed tenuioris, & caet.
Minus autem uini affundi debet re¬
centibus radicibus, quàm aridis: &
forte illis etiam minus, quae aut refri¬
gerare debent, aut modicè calefacere.
quare easdem recentes potius quàm
aridas destillabimus, ut pauciore uino
indigeant. aut si recentes desint, in a¬
qua potius macerabimus aridas, aut in
alio quopiam liquore idoneo, aceto
interdum, praesertim ad usus extra
corpus.
Gualtherus Ryffius radices in ui¬
no maceratas destillandas enumerat,
quae sequuntur: Allij, Angelicae sati¬
uae & aquaticae, ari, aristolochiae ca¬
uae