633
THESAVRVS. 355
ryophyllis, &c. Vires hic liquor egre¬
giem reficit: reliquas eius facultates Ryf¬
fius describit. sed ex ipsa cinnamomi
natura cuiuis constare possunt.
Eodem modo paratur etiam oleum
de cortice nucis moschatae quem ma¬
cis uocant, ipsum quoque à Ryffio descri¬
ptum.
Oleum mirificè odoratum, quo chi¬
rothecae & alia quaedam inunguntur,
ex Furnerio. Mense Maio accipies cor¬
ticum arboris almon (sic legi inquit Fur¬
nerius in libro à quo transcripsit, dubi¬
tat autem ulmúm ne potius an limonem
citri genus intelligi oporteat) secundo¬
rum partes tres, & eiusdem arboris flo¬
rum partes pinguiores, (les espis de la
fleur qui sont grasses,) aequale pondus.
Exiccato in umbra. Praefertur autem haec
arbor si locis non aquosis nascatur. His
addes tertiam partem baccarum iuni¬
peri recentium, & destillabis per descen¬
sum, paruo igne primum, deinde magis
magisque augendo donec oleum omne