113
Modus distillandi circulatorie.
ceperit quintam essentiam in subtilitatione & purificatione materię vini vel
fructuum, aestimet & credat simile id contingere in omnibus alijs huiusce¬
modi. Et ideo bene credendum est opinioni Aristotelice quod materia ita
per distillationem nobilatata & immateriata, non possit vltra reduci ad
formam vel spiritualitatem aliquam, quum sit sine substantia elementata
ex cedens formalitatem & corruptionem: & ideo est quasi corpus coeleste.
Nam sicut ipsum coelum se habet ad omnia inferiora, sic etiam ipsa quin¬
ta essentia ad omnes complexiones & qualitates. Et quemadmodum om¬
nia sydera cursum suum habent ex nobilissima in fluentia primi mobilis:
sic etiam cunctae medicinę quibus quinta essentia admiscetur, virtutem su¬
am attrahunt ab ipsa, quemadmodum adamas ferrum. Sed quoniam adeo
magnum exigit laborem, & parit multum fastidij: ideoque ab omnibus floc¬
cipenditur: hinc fit vt nostra ętate paucissimi inueniantur philosophi, qui
huic rei velint incumbere.
Quę sit differentia inter circulatorionem & digestionem.
Caput. vi.
Maxim opere considerandum est, quid sit descriminis inter cir¬
culationem & digestionem Primo ergo de vitris, quae ad quod
libet horum sunt necessaria. Ideoque oportet, quod habeas ad
digestionem instrumenta, & cucurbitas in superiori parte
amplas, ad imponendum in ipsas substantiam grossam, super quibus im¬
ponendi sunt alembici ceci, sine rostro, ita quod quando in ipsis sit dige¬
stum, possis materiam grossam extrahere, a moto alembico caeco, & impo¬
nendo alium cum rostro. Si autem materia sit clara, cum est semel distilla¬
ta, & feces non immisceantur cum distillato sicut est in ipsa quinta essen¬
tia vini. Tunc potest capi circulatorium, ita vt infra & supra sit aequale &
amplum in vna forma.
In medio vero debet esse strictum, & circa caput inferioris ventris habeatur
cannale in longitudine vnius digiti, in grossitudinae vero sit minus digi¬
to. Sunt tamen aliqui: quifaciunt vasa ad circulandum: quę appellantur
pellicani. Cuius forma est.
In quo possunt resdare digeri, & quodlibet etiam circulari. Sed hec vi¬
tra non possunt fieri a vitrearijs nostris, quia sunt difficiliafacturę. Et ip¬
se ego amicum peroptimum habeo Friburgi, qui in partibus Delphina¬
tus prope Viennam voluit facere fieri huiusmodi pellicanum à vitreario
quodam, sed non potuit habere proprecio trium librarum Thuronensium,
quae sunt apud nos duo floreni rhenenses. Quicquid tamen sit, scito, quod
hoc