519
EVONYMI
uorum. Valet & guttae sciaticae & doloribus
iuncturarum, & podagrae frigidae. Et si fiat
emplastrum ex eo & ammoniaco, dissoluit
apostemata splenis, & duritiem eius, breui
tempore: similiter ad omnia apostemata du¬
ra. Valet omnibus passionibus aurium ex
causa frigida, vermes earundem interficit, &
sanat sibilum & surditatem. Valet paralysi &
torturę oris, si saepius vngatur. Prouocat men¬
strua, si in matricem proijciatur, & educit em¬
bryonem viuum vel mortuum. Si de eo pa¬
rum bibatur, dissoluit sanguinem coagula¬
tum. Si syrupo rosato aliquid huius olei com¬
misceatur, purgat pulmonem humoribus
grossis & viscosis, & anhelosis. Valet mira¬
biliter ad omnes aegretudines oculorum, &
maximè cataractas. Valet contra venena e¬
potum: si de eo parum biberis extinguit ve¬
nena. Contra quartanam & tertianam fe¬
brem, itidem vtile est, si ex eò vngatur dor¬
sum & medulla spinalis iuxta ignem, in prin¬
cipio accessionis. Immediatè tollit spasmum
vulnerum, si tepidè loco apponatur. Sanat o¬
mnia vulnera tam antiqua quàm recentia,
melius ac verius vno die, quàm nulla alia in
mense.
Linimentum, vt vocauit Michael Ange¬
lus Blondis libello de Memoria, quod virtu¬
te balsamo comparari potest. Commisceto, in¬
quit, terebinthinae electae vnciolas triginta,
olei laurini, vnciolas vj. demum contundito
gummi