519
EVONYMI
est, aliquid de oleaginosa substantia habeant.
Nam talem habet mixturam propemodum o¬
mne oleum. Destillantur autem ex seminibus,
tam calidis quàm frigidis olea, hoc modo.
Eliciuntur haec olea per destillationem in
arena, ita vt tusa semina inijciantur in cu¬
curbitam vitream, luto intectam optimè,
Vna autem vice vnciae sex, vel septem, vel o¬
cto inijciantur seminis alicuius triti, secun¬
dum capacitatem cucurbitae. Affundantur
his singulis vicibus, quinque, aut sex, aut se¬
patem librae aquae clarissimae, ac misceto dili¬
genter. Quod si ita diligenter permixta, in
infusione, loco aliquo calido, dies aliquot,
vel octo, vel decem, seu digerenda aut putre¬
facienda, aut infusa, stare permiseris, ponè
deinde cucurbitam in capellam aptam forna¬
ci, & arena imple capellam, & cucurbita fun¬
dum non attingat, sed intersit vndique are¬
na. Et destilletur oleum eo modo, & ijsdem
vasis, vt inferius docebimus, vbi agemus de
destillandis oleis ex lignis & aromatibus. Hoc
tantum monendum, vt ignis lentus succenda¬
tur, & videas ne nimium insurgat & ebulliant
in alembicum, quod in cucurbita continetur.
Semina enim quaedam, vt anisum, propter
raritatem substantiae suae, simulque viscosum
quod habent, largiter ebulliunt: ideo non statim
alembicum imponere debemus: sed posteaquam
bullas excitari videas, & vaporem sursum ferri,
depone alembicum & immisso bacillo, agita.
Ita