519
THESAVRVS. 182
destillatur: audio, inquit Gesnerus, ex satis
magna vini quantitate, parum aquae arden¬
tis destillari: ex faecibus contrà, multum. E
vino Alsatico, aqua vitae non vsque adeò bona
destillatur. Porro vinum ardens, leuitate fe¬
rè reliqua omnia humida superat. Quum e¬
nim quatuor sint (vt idem Lemnius author
est, lib. 2. cap. 34. de Occult. naturae miracu¬
lis) quae leuitatis, ac grauitatis, ratione inter
se certent, vinum, aqua mel & oleum: horum
omnium leuissimum, minimique ponderis
est vinum ardens, quod oleo admixto fluitat,
summasque partes subit, oleo in imis subsi¬
dente. Est enim illi prorsus excocta terrea o¬
mnis concretio, totaque illius substantia ignea,
aereaque, effecta est. Proximum huic leuitate
est oleum, etc.
Quod si experiri velis, syncerane sit, an ad
ulterina haec quinta essentia: mantile aut lin¬
teum liquore illo madefacito, & flammae ad¬
moueto, si confestim inardescat, illaeso inta¬
ctoque linteo, efficacissima est. Inflammescunt
si quidem sudariosa aqua hac macerata, at
non consumuntur. Flamma enim leniter mo¬
dò peplo incumbit, nec penetrat, sed lamben¬
do absorbet cognatum sibi ac familiarem, i¬
gneaeque naturae liquorem. Quod si volae manus
non nihil imponas, admouerisque ardentem
papyrum: ardescit quidem palma, at manus
non vritur.
Illius vim mirificam, in multis rebus sum