485
DE VILLA NOVA. 156
ra sine fumo. Tunc proba super laminam ignitam, si se re¬
soluerit uelocissime sicut cera cerata est. Si uero non, reduc
ipsam ad cerandum, guttando guttam adguttam, de o¬
leo suo albo, donec fundatur sicut cera sine fumo. Et hoc
quidem est praeceptum omnium philosophorum: ut postquam per subli¬
mationes fixaueris mundissimam terrae partem, reiteres sub¬
limationem residuae partis non fixae super eam fixam, donec
ipsa similiter figatur. Hinc tenta super ignem si bonam de¬
derit fusionem, tunc sufficienter reiterasti sublimationem. Si
uero non, reitera super ipsam uice post uicem non fixae partis
sublimationem donec fundatur cito sicut cera sine fumo. Tunc
extrahe & infrigidari dimitte, quoniam est elixir completum
impretiabile pretium conuertens omne corpus diminutum in
infinitum lunificum uerum, proijce ergo unum pondus de eo su¬
per mille partes Merc. cum sale in aceto soluti & fiet pura lu
na melior quàm de minera. Sic etiam si super imperfectorum
corporum unumquodque de eo fuerit proiectum in uerissi¬
mum transferetur argentum. Modos autem compositionis hu¬
ius uerissimi elixiris tradidi uobis completo sermone ad, quas
per illos potes peruenire indubitanter Sollicite ergo ad hos
ingenieris, modos regiminis exerceas & eorum uirtutem ad
unguem inuenies, quod quidem nec per se nec forte putes mi¬
raculose sed arte perficitur in operatione, operare ergo quo
cunque uolueris quia ultra conslium istud, non possum aliud.
De compositione elixiris rubel.
EODEMQVE modo fit elixir rubeum ad So¬
lem sicut album ad lunam, nisi quòd pro qualibet
re alba ponas rubeam & loco limaturae lunae pone
V iiij