465
DE VNIONE TERNARII
133
lem hanc non vident, quousque postremam
poenitentiae viam praeterierint, post quam
non est reditus. Anima & Corpus. Sunt igi¬
tur alię vię, per quas ab eo graui periculo de¬
flectere possint? Spiritis. Imò duae laterales
tantùm in dextram huc ad nos vt videtis ver¬
gentes. Ab hoc in quo iam sumus loco per
Chrystallinam arcem oportet omnes facere
transitum qui resipiscunt, vt quę videtis nunc
videant ipsi. Anima & Corpus. Miramur quod
miseriae vallem non videant priùs. Spiritus.
Mirum non est, quia plana est via, facilis &
grata, homines alliciendo seducens, tùm in
plano quouis breuis apparet horizon, si huc
vt nos ascendissent, vtriusque viae percepis¬
sent exitum. Anima & Corpus. Quo nomi¬
ne vocantur? Spiritus. Lata quidem erroris,
lateralium prior infirmitatis, posterior pau¬
pertatis, & haec in qua sumus, ueritatis uiae
dicuntur. Quarumlibet in ostio positus est
angelus Domini, qui tractus diuini Spiritus
nominatur. Hoc in passu primo trahit o¬
mnes, cuius tractui se restiterint miseri mor¬
tales, laxantur habenae pertinacibus, quos
uiam erroris ingressos adhuc expectat Do¬
minus, donec aliquandiu mundanis abusi
delicijs, per propriam petulantiam incidant
in corporis infirmitates non immeritò, cùm
per hoc in errorem tracti sint. Paucissimi
i 3
quos