465
APOLOGIA.
220
Und dz aquae Theriacalis wird
also: Nim spiritum vini zehen lot.
Tiriac fünff lot / etc.
Notandum est hîc ("Tiriac") per C termina¬
ri, quia est Accusatiuus, sicuti Spiritum vini
qui praecessit in eodem casu. Verùm antea
quum terminaret in X, erat Genitiui casus,
docet articulus Germanicus pręcedens (des)
Docebis nè Germanos, Leo tu Galle Germa¬
nicè loqui precor? ineptus videri nedum, sed
palàm esse non erubescis. Veneni residui de¬
mum id euomis.
"Hîc ego à Gerardo, & reliquis huius Salis Philo¬
phici, Aurique & Antimonij aliquam explicationem
non nudam tantùm narrationem desidere: satis tamen
inscitiae arguuntur, quod postea in Solis essentia quin¬
ta, ad Spiritum istum uini falsò descriptum nos re¬
legant."
Expiscatoriam putas postulationem fa¬
cere, quasi quidnam alas in pectore non in¬
telligerem. Antea iactabundus protulisti Sa¬
lia quaequae de quibusuis elicere, nosce te
his verbis.
"Sal quidem ad Antimonij Crystalinum ex pulue¬
re eius rubeo confeci. Caetera genera Salium mihi sunt
facilima, ut Medicis quibusdam huius ciuitatis, atque
honestissimis experientia demonstraui triplici ratione,
hac prompta, alia subtiliore, tertia subtilissima."
Quid