465
247
ARTIFICII CHY¬
MISTICI PARS TER¬
tia, Mineralem Genealogiam con¬
tinens.
PROLOGVS.
TRIA sunt quae potissimùm de¬
siderantur ab hominibus in hoc
mundo, nempe Diuitiae, Sani¬
tas, & Sapientia. Verùm quod
vix vnus eorum qui haec optant
cognoscere potuit hactenus, & si literatissi¬
mus, in quibus ista sita sint, aut reperibilia,
fermè nulli reperiuntur, qui suum optatum
assequuti sint. Quandoquidem illi qui suo
labore diuitias ob honores, auaritiam, aut a¬
liàs ambiunt, quò magis abundauerint his,
ea via plus etiam sitiunt, inopibusque patien¬
tibus & spretis pauperiores existunt, ac vi¬
liores coram Deo. Qui verò Sanitatem cor¬
poris anxiè nimis diuersitatibus medicami¬
num quaerunt, confusiùs naturalem vnionem
atque proportionem partium vitae soluunt:
cum earum vnione per unionem, uitae for¬
tificatio consistat. Et qui Sapientiam in scri¬
ptis hominum quantumnis elegantibus,
&
q 4