465
PARS TERTIA
273
atque delicatiores Hinnulorum, quam Cer¬
uorum carnes existant. TI. Nil praeter Cer¬
uos habet haec sylua? DE. Maximè, Caprio¬
los, Damas, Apros, Lepores, & genus omne
ferarum atque cicurum, suis temporibus ta¬
men. TI. At miror si vnicuique venari liceat
in ea? DE. Minimè, sed mihi, quod venator
Domini sim eius: nec per totam syluam, sed
ab vna parte solùm qua vidisti. Obligor hac
de causa, quum ad venationem ire delectabi¬
tur Dominus, congregare Vicinos, & ordina¬
re quae necessaria sunt: Verùm si quid prae¬
dae fecerim, partem eius, vt ęquum est, ad eum
defero vel mitto. TI. Nun quid partem hu¬
ius dedisti? DEM. Non est domi, nec Vxor e¬
ius. TI. Vbinam sunt? DE. In vrbe solent a¬
liquando morari. Palatium in ea possident
egregium. TI. Rectè poteris illi quartum v¬
num aut alterum deferre cras. Ego vos vr¬
banis excipere ferculis volo. DEM. Faciam
profectò: non considerabam illi gratius iam
in vrbe degeti futurum quàm hîc apud nos.
At Oceanitidi praesentare volui. TI. Non o¬
pus est. MAR. Tria habemus adhuc ô Mari¬
te quartalia. DEM. Qui sic? duo iussi te per
puerum coquere. MAR. Nolui Titanem a¬
micum Ceruinis carnibus tantùm, sed etiam
Quillis, Palumbinis & Gallinaceis honora¬
re. TI. Nimiùm sanè Marchasitis expensarum
facis