465
312
ARTIF. CHYMIST.
ampliùs. GYM. At periculo suo non caret e¬
tiam istud iudiciu tuum. Posset enim is, cui
committeretur non exequi, motus aliqua
conscientia, palamque facere. Magister artium
quid ex tua Philosophia profers, quod libe¬
rius & minori periculo fieri valeat? MAG. O
vos impij non homines, at hominum imma¬
nia ferociaque bruta. Nullus vos Dei timor,
si non Amor arripit, neque Proximi dilectio?
Latronibus & homicidis quid estis melio¬
res? Puerum insontem, sic trucidare licet?
Qua Theologia vestra, quibus legibus, vel
apud maximos Tyranos, praeterquàm apud
Herodem, à quo vos didicistis, prodijt simi¬
le facinus, atrox & intolerabile scelus. GYM.
An non satiùs est perire puerum vnum, quam
nos vnà tecum quotquot sumus omnes in¬
terire fame? MAG. Deliras. Non in eo consi¬
lio maximè ruinam existere nostri omnium
in hoc soeculo, & in perpetuum vides? Occę¬
care Deo putatis oculos, aures occludere, co¬
hibereque manus eius, ne vos momento per¬
dat, & in abyssum inferni deijciat? Non sat
scio, quid me diutiùs apud vos detineat. Nam
apud scelerosos homines viuere minimè tu¬
tum. Valeat ex nunc vestrum consortium.
Nil mihi commune vobiscum sit ampliùs. lam
à vobis recedo iam. GYM. Mane precor mi
Magister artium. Nihil fiet eorum quae dixi¬
mus.