465
ARTIF. CHYMIST.
340
PRIN. Mi Titan, constare tibi minimè puto,
quantas filijs tuis moliantur isti Sorbones.
insidias. Conqueruntur enim: at ego certò
scio ficta fore, quaecunque pueris imponunt.
Verùm ne maiorem in vulgo tumultum ex¬
citent, proposui Facetum ad studium aliquod
ablegare, Sollicito retento. Nam aduersus eum
nullam allegare possunt rationem, qua seipsos
non prodant. SOL. Illustrissime Princeps, o¬
ro vt cum fratre liceat ire mihi, non viua e¬
nim, si ab eo separatus fuero PRIN. Fraternum
hoc vinculum, ego separare nolo. Dabo via¬
ticum, & omnia quae necessaria fuerint vo¬
bis. Quum ad Academiam appuleritis, mox
inde scribite si quo sit opus, mittam. En, habe¬
tis pecunias, quibus vos alatis ad tepus. Ae¬
quo feras animo Titan puerorum ablega¬
tionem. Deum id permittere video. Non re¬
sistamus igitur eius voluntati, ne peius eue¬
niat. T. Princeps Illustrissime tui sunt isti pue
ri, de ipsis disponere potes, vt libuerit. Inte¬
rim ago gratias ingentes, pro tantis in me &
in eos collatis à tua Celsitate beneficijs. PR.
Pueri mihi curae sunt. Vide ne diutiùs in hac
Ciuitate morentur, quàm valeMatri dixerint.
TI. Fiet Illustrissime Princeps. SOL. & FAC.
Princeps Excellentissime vale foeliciter, &
tuos esse nos sine, dum erimus. PR. Valete pue¬
ri. Pacem hanc inter vos alite semper, quam
conce¬