352
BVCCINAE.
Item fermentum fit ex pura metallorum mate¬
ria, id est sulphure naturę & vapore elementorum.
Item fermentum non est aliud nisi a sole & luna,
Et fermentum non est quousque dicta corpora
conuertantur in suam primam materiam seu naturam
quia expedit quod ex sole & subtilissima terra fer¬
mentum debeat componi. Quare si duo corpora
per ecta nescis reducere in suam naturam primam,
non poteris habere aliquod fermentorum. Hęc Raymundo.
Nota fermentum album sic fit. Ciba vnam par¬
tem lunae purissimae minutim limatae vel subti¬
liter foliatae cum duplo sui Mercurij bene mun¬
dissime albi, terendo simul fortiter in mortario la¬
pideo, donec Mercurius ebibat ipsam limatu¬
ram, & fiat quasi butirum, ita quod nil inuenia¬
tur de ipsa limatura: Deinde ablue hoc fermentum
fortiter cum aceto forti & sale communi, bene prae¬
parato, donec acetum inde exeat clarum & bene
purum, & tunc ablue sal cum aqua dulci, et aquam
ad ignem exsicca. Ab hinc vero superadde ei
sulphuri albi partem vnam, terendo in simul
totum, donec redeat totum quasi in corpus v¬
num, Deinde incera ipsum cum vna parte aquae,
& mitte ad sublimandum etc. Sic eodem modo
fit fermentum rubeum cum sole purissimo, vt
supra, licet Pantolphus dicat in turba: Quod nul¬
lum venenum tigens generatur absque sole
n ij