352
BVCCINAE 55
rabilem & perfectam. Dico autem quintam essen¬
tiam animam tingentem, colorantem, & formam
puram inducentem, ad quam extrahendam valde
necessari a fuit sublimatio et subtiliatio: Per eam nam¬
que extrahitur vnctuositas arsenici, siue natura o¬
leoginosa purissima, & incombustibilis vnctuosi¬
tatis, quae ligata & commixta est cum fecibus, sco¬
rijs, & grossioribus elementarijs. Quia sublima¬
tio non fit alia de causa nisi vt extrahatur anima tin¬
gens a corpore, & vt vertatur in spiritum penetra¬
bilem, per sublimationem enim corpus in spiritum
reducitur, scilicet cum corporalis densitas transit
in rarietatem. Et cum corpora sint grauia & pon¬
derosa vt etiam supra dictum est, si ergo debent
sublimari, oportet quod cum Mercurio incorpo¬
rentur & subtilientur, & coquantur, donec ex eis,
scilicet ex Mercurio et corpore fiat vnum corpus,
& non taedeat te hoc multoties reiterare, quia nisi
Mercurius fuerit corpori incorporatus, non a¬
scendit, incorporari autem nullatenus potest, nisi
prius in Mercurio soluatur, ergo recipe primam
aquam ab omni corruptione segregatam, in
qua coque rem suo nomine nominatam per xl. di¬
es in vase suo, & inuenies corpus conuersum in ar¬
gentum viuum, & quando per sublimationem fue¬
rit priuatum sua nigredine, fiet natura sublimis
carens vmbra, id est, grossa terrae feculentia & ad
o iij