551
PRIMVS. 77
Quod cum bis in die factum fuerit, paucis
diebus euanescet tumor.
Emplastrum aureum ad uulnera, quod adiniran¬
dae est uirtutis.
R. Picis Graecae
Sulphuris
Olibani albi Sing. part. j.
Misceantur, conterantur, & cum albumini¬
bus ouorumfi at emplastrum, quod cum su¬
per pergamenum expansum, vulnerumque la¬
bra bene vnita, & sanguis abstersus fuerit,
vulneri applicetur, fasciaque obligetur. Hocre
medium chirurgus quidam Neapolitanus
cum diu abscondisset, tandemque ipse vulnus
recepisset, & per alium quendam parandum
curauisset, cognitum fuit.
Secretum ex India allatum, ad aegritudinens di¬
uersas probatum.
Carduus benedictus valet (modò edatur)
ad omnem capitis dolorem, auditum exqui¬
situm, memoriam conseruat, curat vertigi¬
nem, cerebrum, visum confortat, non solum
esus, verùm etiam in oculos positus, Purgat
ventriculum, pituitam, appetentiam excitat,
pectus dilatat, catarrhum consumit, ventris
dolorem aufert. Vino ex eo paratum, vel a¬
qua vitiosos humores consumit. Si verò eda¬
tur, sanat lienis affectiones, calculos renum