551
192 LIBER
Frustum aliquod aureum, vel numum, vel an¬
nulum candentem per infantis loca, que vo¬
lunt pilis carere, leuiter ducunt. Quo facto,
illico oleo rosaceò vel violaceo inungunt.
Idem post horas xxiiij iterant: atque ita pili
nunquam redeunt. Quod si tamen aliqui re¬
nascerentur, eos vnguentis, & similibus, &
auro candente, vt prius auferunt, & sic nullo
modo postea renascuntur. Hoc remedio cum
sępius ad auferendos pilos ex facie vsus es¬
sem, semper verum esse comperi. Verùm au¬
rum purum esse oportet. Nam vstio ex auro
puro candente, nullum vestigium, aut cica¬
tricem relinquit, quemadmodum cętera me¬
talla. Caeterum hoc secretum diutissimè apud
me seruaui occultè, & charè; ita vt nemini
communicare voluerim, quemadmodum & a¬
lia, quae in hoc libro scribuntur, à quibus non
dona leuia habere potuissem. Verum cum ae¬
tas, amorque erga homines meus tantùm vale¬
ant, non potui aliter facere, quin omnibus
haec mea secreta communicarem.
Plagula orientalis, qua mulieres utuntur ad Fa¬
ciem colorandam.
Lana è purpureo panno detonsa, coquatur
in aqua, in qua prius calx viua ferbuerit, quę
cum aliquandiu fuerint cocta, fiat colatura,
de qua sumito mensuram vnam, cui addito
verzini subtiliter incisi y. ij. aluminis y. j.
floris