551
SEXTVS. 289
men, vel sal, vel vitriolum, vt dictum est, ad¬
diderint: & cum ignis natura sit, volitantia
sistere, atque constringere, constat, quo sępius
sublimata fuerint, eò etiam duriora efficia
Verùm ea pars, quae paulatim constricta e¬
rat, cùm ferè faecibus pérmisceretur, nusquam
apparebat. Quare hi, cum causas; & mondos,
vt par est, non considerarent, viderent autem
sublimatum paulatim deficere, aut euolasse,
aut igne consumptum crédebant potius,
quàm faecibus esse permistum. Itaque cùm
philosophicè quis fixando sublimato, pro¬
gredi vult, oportet, vt ter, vel quater, cum sa¬
le, vel alumine vsto, vel calce viua, vel talco,
vt antea dictum est, sublimetur. Nam sic, non
solùm ab omni terrestri materia, verùm etiam
à qualibet redundanti humiditate purgabi¬
tur. A materia quidem terrestri expurgatur:
quoniam remanet in fundo cucurbitae vna
cum reliquis faecibus, id est, cum sale, alumi¬
ne & vitriolo. Ab humiditate verò super¬
flua: quoniam partim per euaporationem,
vnà cum aceto resoluitur, partim per itera¬
tam sublimationem, ignis naturam aliquo
modo assumit, quae causae potissimum sunt,
vt fixius reddatur, quae duo fixionis praeci¬
puae sunt partes, aut potius solae. Neque quie¬
quam, in hoc proposito, rem esse fixam
intelligimus, quantam excoctam esse, tan¬
tamque, cum igne habere societatem, vt nequi
t