361
330
DE CONFICIEN.
more, interrogauit, vt quid esset? Re¬
sponderunt, hic mortuus est senex qui¬
dam. Nam cum magna foret siti molesta¬
tus, duos cyathos Patauinos nullo inter
ueniente temporis medio potauit, ili¬
coque sic mortuus est. Cuius causam in
scholis declarans, ait: id extinctione calo¬
ris pauci à frigiditate multi vini, quod
actuari non potuit, accidisse. Sic & mul¬
ta aquae ardentis quantitas, via resolu¬
tionis operari posset. Quid autem de
bibulis dicemus? magis quidem alio¬
rum sententiae stabo. Verum vt hic lo¬
cus sicvacuus à nobis non discedat, quid
arbitror, pace aliorum dicam. Noui meo
tempore bibulos, qui plurimo vino v¬
tentes inebriati sunt, ita vt nulla transiret
dies, qua aut vt simiae, aut vt leones, aut
vt porci non facti sint, & hos certe co¬
gnoui in facie cacetichos & breuis vitę
fuisse. Noui & alios quibus cerebra for¬
tia fuerunt, ita vt à vapore vini non faci¬
liter passi sint, qui & si vino extermina¬
ti fuerint, non vltra quàm Salomones ef¬
fecti fuerunt, & non persaepe terminos
exiuerunt: hos in facie rubicundos esse
videbis
Diggited by Goc