547
107
PHILOSOPH.
id quod quaeritis non fiet: reuera enim in ea
est quod ipsam emendet, nisi fugetur igne ni¬
mio, vel nimia festinantia. & ideo patientia &
mora necessaria sunt. Vnde Zinon ait: Si quis
in hac arte introductus eius sciret naturam,
prolixitatem vtiqui coquendi sustineret, donec
propositum nutu Dei extraheret. Et Morie¬
nus ait: Sciat artifex sui ignis accensionem, nu¬
merumque dierum suorum &c. & eorum ponde¬
rum mensuram &c. Ex his ergo patet quod i¬
gnis iugiter debet esse aequalis vsque ad finem
operis. Si autem quandoque iubeatur intensior
fieri, aut maior, non est referendum tamen ad
intensionem calori sscilicet temporis. Quan¬
to enim res diutius in aequali calore durat, tan¬
to per ignis actionem magis de vna natura ad
aliam alteratur & mutatur. Et ideò quę primò
fuit liquida, postmodum erit sicca, & quae pri¬
mò fuit nigra, vel alba, postmodum fuit citri¬
na, vel rubea, &c.
Quòd ignis debet semper esse lentus
& continuus.
CAPVT XXI.
Sed cum ignis multi sint gradus, viden¬
dum nunc est, quantus esse debet, an ma¬
gnus an debilis. Ad quod tamen respon¬