547
129
PHILOSOPH.
pium: onus verò rubei est secunda medietas.
Ideo totum opus est vnum & primum opus,
quod non praecedit. Aliud opus est extractio
tincturarum: & secundum hoc etiam potest po¬
ni duplex regimen. Vnde dicit Mirer. Noscas
autem quod philosophorum regimen duplex
est: vnùm tamen difficilius, quod oportet hu¬
miditatem regi & assatione. Altera autem figura
siccitat è regitur & humiditatem. Eodem modo
possent distingui tres operationes, & earum si¬
militer tria regimina, sic etiam quatuor: & sic de
singulis vel caeteris, sed nunc non est necesse
sermonem prolongare, quare summatim princi¬
pales operationes perstringendae sunt, vt bre¬
uiter ordo naturaru habeatur. Et ex his plura
alia intelligantur ab ingenioso artifice: non e¬
nim omnia scribenda sunt, sed nec etiam scri¬
bi possunt. At inutiliter huic arti se applicat,
qui non ex seipso plura operi necessaria & op¬
portuna nouerit excogitare. Dicitur ergo in
libro Saturni: Accommoda bene ignem in fur¬
no, & fac quòd tota materia soluatur in aquam:
deinde rege lento igne, donec maior pars ver¬
tatur in puluerem nigrum. Quia quando la¬
pis noster est in vase nostro, & materia nostra
sentit solem nostrum, statim soluetur in a¬
quam. Ista autem aqua salit in caput vasis per
fumum, id est, per ventum, seu per aerem.
Et postea iterum descendit ad fundum vasis,
i