547
137
PHILOSOPH
Et Gallinarius autor ait: Scito quòd magiste¬
rium non perficitur, nisi tota terra soluatur. Hęc
sunt dicta in genere de dissolutione lapidis, o¬
portet autem specialius de ipsa disserere. Primò
considerandus est finis propter quem fit. Fit
autem propter duo: primò quidem vt corpo¬
ra ad summam simplicitatem reducantur, id est,
vt simpliciora redigantur quàm fieri possunt,
vt dicit Ioan. Scotus. Ideò primò soluuntur,
vt posterius paulatim sublimando ad maximam
subtilitatem ea reducere possimus. Opus au¬
tem solutionis (vt dicit Rosarius) fuit inuen¬
tùm non propter aliud, nisi ad subtiliandum.
Primò ergo corpora dissoluuntur cum spiriti¬
bus, vt fiant sicut spiritus: & vt post hoc ma¬
gis magisque subtilientur, quousque totaliter
ad naturam spirituum reducantur. Quanto
ergo pluries soluitur, medicina subtiliatur &
coagulatur, tanto magis subtilior efficitur &
virtuosior. Vnde omnia quae sublimantur,
duobus modis sublimantur, quędam per se, &
quaedam cum alijs. Mercurius ergo cum sit spi¬
ritus, per se lublimatur: terra autem nostra cum
sit calx corporis non sublimatur, nisi incorpo¬
rata optimè cum Mercurio. Contere ergo cal¬
cem & imbibe cum Mercurio nostro, & co¬
que donec fiat vnum corpus; & non te tędeat
hoc ipsum multoties reiterare: quia corpus
non ascendet sursum, nisi incorporetur cum
i 5