547
150
DE LAPIDE
Odor quoque est signum absolutę putrefactio¬
nis, non qualiscunque, sed grauiss. & omnino
intolerabilis, Solutio.n. & putrefactio cum foe¬
tido odore incipit, & continuè crescit vsque ad
suminum: & ideò toxicum & venenum mor¬
tificans dicitur in lib. Satur. ante sc. perfectio¬
nem, & interficit corpora humana: pòst verò
corpora metallica. Iste autem eius odor magis
intellectu quam sensu percipitur. Quia qualis
sit in opere, experimento didicimus ante opus.
In opere. n. praecauendum est summopere, ne o¬
dor eius sentiatur, quia putrefactio non comple¬
tur, si odor adhuc sentiatur. Haec lapidis du¬
plex, proprietas, per similitudinem mortui ex¬
primitur. In Lilio namque dicitur, quòd lapis
ab initio, leuem ignem exigit, & mortuo simi¬
lis videtur perdies, vt homo in suo tumulo,
& ibidem Theophilus: Illius mulieris venter
armis plenus est, & veneno. Vnde:
Rigrescit demum atque olidos effundit odores.
Tertium quoque signum putrefactionis com¬
pletae, est puluis sine tactu: quod tamen non ta¬
ctu sed visu prbandum est. Et hoc est, vt sit totum
vt oleum nigrum. vel sanguis subrubeus: ita
quòd totum vel maior pars materiae sit vnifor¬
miter nigra, & non sit discontinua; sed vna pars
ab alia. Et hoc dicit Theoph. Effodiatur ergo
sepulchrum illi draconi, & sepeliatur illic mu¬
lier cum eo, donec tertatur in sanguinem.
Quartè