547
159
PHILOSOPH.
essentiae. Fuerunt quoque spiritus clarissimi,
fulgentissimi: ergo et corpus. Fuerunt purissi¬
mi, ergo & corpus purissimum. Fuerunt albis¬
simi, ergo et corpus albissimum. Et sic de a¬
lijs. Non est tamen aestimandum, quòd statim
quando corpus inserius quiescit, sit satis fixum,
aut sufficientet ad album tinctum, nisi fortè
subitô totum sublimatum simul inferius fi¬
xum quiescat, fundens se vt oleum splendidis
simium. Sed quocunque modo aut tempore
hoc fiat, certum est, quòd spiritus, anima &
corpus sunt perfectissimè vniti, et plenè facta
est amicitia inter calidum et humidum, frigi¬
dum et siccum. De hoc modo regiminis lo¬
quitur Morienus, dicens: Et si perfectè cor¬
pus non mundaueris, et ipsum non desiccaue¬
ris, neque bene dealbatum reddideris, et in eum
animam non miscueris, et omnem eius foeto¬
rem non abstuleris, donec post suam mundifi¬
cationem, tinctura in eum decidat, nihil pe¬
nitus huius magisterij direxisti. Et scito quòd
anima citò corpus suum ingreditur, quae cum
corpore alieno nequaquam coniungitur. Et
Rosarius: Duo sunt elementa, lapidea, sicca
scilicet, terra et ignis: et duo aquatica, scilicet
aer et aqua: corpus verò calcinatum, est aqueo
priuatum humore. Cum ergo aridum sitiat li¬
benter, aqueum bibet. Reduc igitur aquam
super terram paulatim coquendo, donec ter¬