547
162
DE LAPIDE
albedo lapidis. Dicit namque Ham. in Tur. Scito¬
te quòd cum Mercurius dealbatur: fit sulphur al¬
bum philosophorum incombustibile, continens in
se venenum. Quod splendori marmori est simi¬
le, quod inuidi Ethelia vocant, & auripigmen¬
tum, & tincturam: quia solum sulphur aes dealbat
Non potest autem dealbare aes, nisi in priori ope¬
ratione fuerit dealbatum, hoc tamen est fugitiuum
nisi à sulphure rubro retineatur, &c. Et tracta
tus Miserula dicit: Erunt albissima ad modum
marmoris relucentis et salis albissimi. Et tunc de
omnibus corporibus facit Lunam. Et Ignotus ait,
Fortifica ignem in calcinatione, quousque terra e¬
grediatur alba ex ignis fortitudine. Et ideo sę
pius tere terram cum aqua sua: & iterato calcina:
quousque aquae, & ignis lotione, obscuritas pe¬
nitus recedat: post purificationem autem rubescit,
postea citrinescit. Imò vt ait Gallinar. sępius
albescit, & saepius citrinescit, ac saepius nigres¬
cit. Et secundum alium philosophum, sępius rube¬
scit, & saepius citrinescit: ac saepius liquefit &
saepius coagulabatur ante veram albedinem, imò
omnes colores mundi prius apparent: & vltimo
sequitur vera albedo. At ignotus subiunxit, quam
tunc vera est, quando veluri oculi piscium in eo
elucescunt: & tunc est in rectitudine lapis conge¬
latus. Cum videris albedinem omnib. suprà e¬
minentem (idem Gallinar. inquit) omnes colo¬
res mundi ante apparentes, omnes tamen termi¬
nantur