547
DE ALCHIMIA. 63
operis, in qua ponitur modus proiectionis
medicinae. Recipe ergo de dicta materia quae
funditur sicut stannum partem vnam, & de
Mercurio partes quatuor, quae ponantur in cu¬
curbita vitrea, & detur ignis sublimationis
per tres horas, & congelabitur Mercurius in
massam frangibilem ad modum amalgamę. Eo¬
dem modo vna pars dictae massae frangibilis
posita supra decem partes Mercurij, congelabit
ipsum in massam frangibilem, sicut prius, et e¬
rit medicina congelans Mercurium, & per hunc
modum poteris in infinitum Mercurium con¬
gelare, quod semper erit medicina congelans
Mercurium.
Sequitur sexta pars operis, in qua docetur
quomodum sit procedendum ad rubificationem
medicinae: procede ergo per hunc modum. Re¬
cipe Solis partem vnam, & dicti Mercurij con¬
gelati partem aliam, quae simul misce, & pone in
furno reuerberationis ad calcinandum per diem
naturalem, tunc fiet materia calcinata sicut ci¬
nis rubeus, quòd si non fieret calcinatio, fiat sic,
quòd tale signum debet apparere, quo facto,
dictus cinis rubeus soluatur in aqua nostra a¬
cuta, per modum quem superius posuimus,
postea congeletur. Deinde recipe huiusmo¬
di materiae congelatae partem vnam, & me¬
dicinae superius positae, quae funditur faciliter
vt stannum, partem aliam, quae simul terantur