547
DE MINERAL. 73
tunc in tuis operibus, Deo volente.
De Mercurio Caput V.
Ratio in viuo argento. Sias, quòd ipsum
est frigidum et humidum, ac Deus ex eo crea¬
uit omnes mineras: ergo ipsum est origo ipsa¬
rum, ac ipsum est aereum, ignem fugiens, sed
si cum igne aliquantulum steterit, faciet opera
miranda, et alta, et ipsum solum est spiritus
mundus, ac in mundo talis non est, qualis i¬
psum est natura, quòd possit operari, quod i¬
sum operatur, et ipsum est quod intrat quod¬
libet corpus, id est penetrat et leuat, ac extollit
corpora. Ergo cum se miscuerit alicui cor¬
pori, ipsum viuificabit, et illuminabit, et i¬
psum transnutabit de statu ad alium statum,
de colore ad colorem, si cum eo mistum fue¬
rit, vel coniunctum, et ipsum erit fermentum
corporis illius, ac tunc totum erit Vesir ad al¬
bedinem, et rubedinem, et ipsum est aqua per¬
ennis, et ipsum est aqua vitae ac lac virginis, ac
ipsum est herba mundificans et lauans, et i¬
psum est fons animalium, quia si quis ex eo
biberit, non morietur in aeternum, ac ipsum
coloris retinens: est et coloris medium et ipsum
facit corpora coloris susceptiua, et ipsum morti¬
ficat et viuificat Deo volente, et ipsum desiccat,
et humectat, et ipsum infrigidat et calefacit,
E 4