547
DE MINERAL. 83
est calidum et humidum, et sic est aurum in¬
ter corpora, sicut Sol inter sydera, quia Sol est
rex syderum et lumen, et cum eò complentur
res terrarum et vegetabilium, et arborum et
minerarum, et cum èo valent et augmentan¬
tur. Et similiter se habet aurum corporibus;
quia aurum tenet omne corpus, et ipsum fer¬
mentat, de Elixir albo et rubeò, non meliora¬
tur, nisi cum eo, nec completur cum alio, sicut mas¬
sa que non completur sine suo fermento, et si¬
cut corpora cum dealbaueris ea, et exaltaue¬
ris, et ab eis scoriam abstraxeris, et omne foeti¬
dum abstuleris, et volueris ea simul coniunge¬
re vel miscere, tunc pone fermentùm cum cor¬
poribus, et mole eum eis in vnum et amassa¬
bis cum aqua de los Ysciros, donec sit in mas¬
sa fermentata, tunc dixerunt quomodo erit:
Fermentum corporis, tunc aspicis fermentum
massae, est ne aliud nisi massa, et hoc fermen¬
tum nisi corpus? Tunc, per Deum necesse est
huic rei haerere et aperire cum claue sapientum
philosophorum. Et dixerunt quòd fermentum
est id quod dealbat medicinam et aufert crema¬
tionem, et diruit alta, et corpora reddit leuia, &
ponit etiam corpora in corporib. & ea coniun¬
git. Et ipsum fermentum est sigillatio operum,
et cùm notitia eius meliorantur corporâ, et con¬
plentur nutu Dei. Ergo si tu negligenter illud
condideris, corrumpentur opera, quia eius
F