547
DE MINERAL. 99
nec amassentur; postea laua bene cum sale &
aceto donec bene mundentur, & postea cum
aqua pura, tunc sicca: et accipe atramentum
quantum est cupri, et solue in duplo tantum
puerilis vrinae, et cola, et pone super eum tan¬
tundem salis armoniaci, et incera cum hac a¬
qua paulatim, donec totam ebibat, et fiet illud
coloratum colore vitri pallidi, rubentis, qui
color Arabice dicitur Firphir. Iam associaui¬
mus viuum argentum cum cupro, ergo ope¬
rare cum eo & gaudebis. Quòd si albedinem
volueris loco atramenti pone alumen de ale¬
man, & facias cum eo iam vt praedictum est,
quod pone super cuprum, et conuert etur in
argentum Deo volente.
De Stanno Cap. XIIII.
Ratio de stanno, quod est alicus & elceber¬
tam et plumbum alkali, et est de partibus Io¬
uis, et eius natura est calida et humida, et li¬
cet sit minimae caliditatis, et eius complexio
corrupta sit, quoniam sulphur vincit eum in
minera, et in eo habetur mollities et vox, et fe¬
stinatio solutionis, et est saporis acidi. Ergo si
quis ab eo has quatuor infirmitates abstulerit
eum conuertit in argentum Deo volente, et i¬
psum recipit tincturam, et in eo remanet, et
dealbat cuprum propriè, quia est singulare ei
G