547
LIBER I. 23
eius. Sulphuris natura & regimen ipsius est si¬
cut Arsenici. Huius generis rubeum melius est.
De Argento viuo, Auicenna vbi suprà.
Argentum viuum subtus terram nascitur,
propter humiditatem magnam in illo loco ex¬
istentem, & hoc euenit propter solem & aerem
qui tangunt eum. Ideoque efficitur currens pro¬
pter humiditatem et frigiditatem quę in eo sunt
nec efficitur nisi in loco frigido. Ideo etiam
fugit de igne, Quia maior pars eius est de a¬
qua, quae est igni contraria. Quando verò
calere incipit desiccatur, & descendit sicut i¬
gnis, etsi multum ei ignem dederint, & sit in
loco clauso, recedit inde humiditas, & vertit se
in colorem ignis accidentaliter, & dicunt na¬
turales, quod est aurum viuum. Ex libro de alum.
& salibus. Argentum viuum est frigidum & humi¬
dum elementum, ex quo creauit Deus om¬
nes mineras, & est aereum fugiens ab igne.
Cum ergo figitur vi, quaelibet fixio efficit ope¬
rationem sublimè, et est spiritus solus vnus,
nec est in mundo ei simile, profundans in o¬
mni corpore, erigens ipsum & conuertens de
dispositione ad dispositionem, de colore ad co¬
lorem, quando aggregatur cum eo & com¬
miscetur. Ipsum est etiam quod mortificat
& viuificat, & humectat & siccat, calefacit &
frigidat, & facit contrariam operationem
b 4