547
LIBER II. 157
Vitrum leuibus aridisque lignis concoqui¬
tur, adiecto cypro & nitro, continuisque forna¬
cibus vt aes liquatur & massae fiunt, postea ex
massis rursus funditur in officinis, & aliud fla¬
tu figuratur, aliud torno teritur, aliud argenti
modo celatur. Tingitur etiam multis modis,
ita vt iacynthos et saphiros virides vincet et o¬
nyces, vel aliarum gemmarum colores. Nec est
alia speculis aptior materia, vel picturae accom¬
modatior. Fit autem vitrum ex terra & herba
& lapide & planta, fit etiam de cinere feni &
filicis, item de albumine oui decocto. Ex libro
de vaporibus. Vitrum aliquando fit etiam ex
plumbo ac terra subtili, absque cinere filicis ac
foeni. Plumbum enim aliquando est euapo¬
rans, aliquando conuiscans, vnde admixtum
cum terra subtili, terrae partes illas conuiscat,
& dissoluit in parte per actionem caloris, ad¬
mixtoque puluere cum terra subtili, accipit à
terra desiccationem. Et etiam à colore faci¬
ente liquefactionem in vtroque vnibilem, vel
admixtionem vniuersalem. Propter quod vo¬
lentes citò decoqui carnem, frustum vitri ap¬
ponunt cum carne in aquam, vitrum enim
cum sit siccum, tantum extrahit de humidita¬
te carnis sua ebullitione, quod caro statim re¬
linquitur decocta. Citius quoque decoquitur
talis caro si vitrum apponatur, quod est de ci¬
nere foeni ac filicis, quia tale minus abundat
in hu¬