201
PHIL. ROVILLASCI. 91
est, à Deo prouenit ne quis se putet eam
curiosa indagine aut multa lectione, vel
profunda meditatione scriptorum philoso¬
phorum adipisci posse. Nisi enim ab amico
qui eam norit doceatur, acquiri nequit. E¬
go verò non ita faciam, sed vobis iamiam
omnia communicabo quae mihi nota sunt,
ad hanc artem pertinentia. Obtestor au¬
tem per Deum optimum maximum, eos
omnes in quorum manus hic libellus inci¬
det, vt illum pupillae oculi instar charum
habeant seruéntque, sintque illius tenacio¬
res quàm ego fuerim. Si enim opus hoc in¬
credibile & incognitum vulgo innotesce¬
ret, celebre illud nomen quo gaudet arcani
naturae amitteret. Nihilominus praeter fi¬
dem iureiurando datam amico illi qui me
haec docuit conscientiae meae habenas laxa¬
bo, vt vobis asseram mercurium illum ex
quo multiplicatio alba & rubra fieri po¬
test eam esse quam philosophi ex P. eliciunt,
quemadmodum dixi illum scilicet praepa¬
rando, animando, & frigiditatem ipsius in¬
ternam calefaciendo, ea coctione quam
infrà docebimus. Sed antequam ipsum
eoquas, animandus est vt sequitur. Scias
tamen me modum tantùm explicaturum