151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
ctum est unum tertium. Haec tamen con¬
iunctio fieri debet per gradus quaternarij,
hoc est per elementorum ex quibus con¬
stat corpus, transmutationem in unicum &
purissimum elementum, hoc modo. Primò ex
terra tui corporis aqua fiat: hoc est ex lapi¬
deo segnique tuo corde, molle fiat uigilansque
ad dei, tui quoque noticiam: ut spiritus ima¬
gines in illud non aliàs quàm in ceram si¬
gillo caracteres imprimi queant. Postmo¬
dùm ex hac aqua fiat aer: id est, attolle sur¬
sum in coelum ad eum qui te creauit humi¬
liatum iam cortuum, agris instarad supre¬
ma semper tendentis, oraque pulsans ut ape¬
riatur ingenium tuum, ad intelligendum
ea quae Dei sunt. Postremò ex aere hoc fiat
ignis: hoc est, desiderium tui cordis omne
conuertatur in amorem (cui comparatur i¬
gnis ob ardorem) Dei proximique tui hîc
in terris, ut flamma haec non extinguatur
unquam. Sic fiet ut per similitudinem tuus
binarius, id est spiritus & corpus, in unum
ternarium perfecte iungatur, per quaternarium
eiusque gradus, ut audiuisti. Iam habes,
optimè lector, Clauis philosophiae specu¬
latiuae manifestationem, liberali quidem
animo tibi, studiosis etiam rerum abdita¬
rum omnibus in lucem editam, quae tam
oc¬