196
97
PHILOSOPHICA.
in simili quantitate dierum, quibus
soluta fuit prius.
In Elixire aqua est anima lapidis,
virtus aquae est spiritus lapidis, quia a¬
qua aliquando dicitur Lapis.
Videmus naturaliter vnum, gene¬
rare sibi plura similia: ita artificialiter
sol generat solem.
Compositio in hoc magisterio, est
coniunctio siue matrimonium con¬
gelati spiritus cum corpore soluto &
eorum coniunctio, & eorum passio est
supra ignem.
Nam caliditas est eius nutrimentum,
& anima non dimittet corpus, nec cum
eo coniungitur omnimoda coniun¬
ctione, nisi per mutationem vtriusque
à sua virtute & proprietate, & post mu¬
tationem suarum naturarum. Et haec
est solutio & congelatio.
Et scias quod hanc solutionem &
congelationem iam celauerunt sapi¬
entes.
Nisi esset compositio non produ¬
ceretur res in esse, & diuisio est separa¬
H.