196
101
PHILOSOPHICA.
Opera naturae & artis sunt eadem
essentia: tantùm forma differunt: quia
opera naturae sunt inuisibila & oc¬
culta.
PHYSICA CHYMI¬
CA TRITHEMII.
CERTVM est rebus omnibus à
natura productis, tam superiores
quam inferiores virtutes inesse.
Artificialis corruptio necessaria ad
separationem spirituum, quo lautius
re coniunctae viuant, vitamque caete¬
ris communicent meliorem.
Scopus hermeticę doctrinę, est me¬
dicina quaedam vniuersalis, quae nedum
insensatorum corpora, sed hominum
etiam corruptiones atque morbos o¬
mnes indifferenter auferat.
Corpora nostra voluntarie mori
posse manente vita naturali, spiritusque
nostros siue animas intellectualiter ac
supra naturam à suis corporibus distra¬
H 3