196
119
DE LAPIDE PHILOS.
aqua forti ascendat, habebisque pre¬
ciosam aquam rubram noctu instar
ignis infernalis lucentem, hanc per
balneum Mar. distillando cohofan¬
dóque rectifica, donec ex balneo tota
ascendat, eritque tunc praeparata ad
lapidem tuum in ea per solutionem
hoc modo multiplicandum. Solue
benedictum tuum lapidem in tua a¬
qua, quod protinus fiet, pone in baln.
tepido adlutatoque alembico cum re¬
cipiente aquam ab eo extrahe, quae
abstracta pulueris aliquid ex cucurbi¬
ta exime, ac per candentem laminam
an sit volatilis explora, vt alibi dixi, tum
affunde rursum aquam, & extrahe vt
prius, vt nihil amplius ascendat, ite¬
rûmque proba, an aliquanto quam an¬
te sit volatilius, quod si non est, affun¬
de rursum aquam fortem, & distilla vt
supra, donec vniuersus puluis à can¬
denti lamina auolet, quod signum est
sufficienter esse solutum, tunc ter quan¬
terve absque vlla fecum additione sub¬
lima vt superius, tunc in furno fixato¬
I 4