93
De simpl.
med. facul.
lib. 2. cap.
17.
De simpl.
med. facul¬
cap. 18.
16
RESPONSIO
tanam auget. Atqui vereor, ne quid sit
etiam acris sapor, te planè ignorare ex
istis verbis docti existiment. Acrem e¬
nim non esse cancrorum cinerem nobis
facilè fuerit demonstrare, siquidem a¬
cria esse calidissima omnibus Physicis est
notum. Cuiusmodi constituuntur du¬
plicia à Medicis. Alia enim edi possunt,
alia esui sunt inepta: illa dulcem quan¬
dam, saltem obscuram, admixtam ha¬
bent qualitatem, ista mortifera sunt,
si Galeno credimus, aut saltem omnia
cuti nostrae imposita vlcus celeriter mo¬
liuntur. Et haec verè acria dici possunt,
vbi videlicet alienis qualitatibus non
permiscentur, quorum terminus ac pro¬
prius finis est vrere, quemadmodum a¬
mari, abstergere, & dulcis, nutrire. Id
autem cancrorum cinerem non effice¬
re monstrant Galeni verba, quum de
differentiis amari acrisque saporis di¬
sputat. Acrem enim, admixtam quan¬
dam humiditatem habere refert: ama¬
ros autem omnes non modò calidam
habere facultatem, sed & siccam fate¬
tur, cinerique (vti eos quis optimè com¬
paret) ad similes dicit. Qua ratione
melius