405
MAGIA NATVRALIS.
369
hoc fac ter, vt de luna fecisti, et amplius
in Dei virtute manebit exaltatum, quòd
bene congelari non poterit, quoniam vt o¬
leum videbitur inspissatu. Et hic est precio¬
sior modus omnibus, et Deus nouit, quòd
hic modus in effectu, subtilitate, virtute
et bonitate cùm operationibus est subti¬
lior & nobilior. Quanuis illas proprieta¬
tes elixiris magni no habeat, quas philoso¬
phi elixir magnum habere affirmant, ta¬
men si hanc medicinam miscueris cum sul¬
fure debito, tibi noto, vel Veneris vel
Martis, tranformabit secundum hoc fer¬
mentum.
Non arbitreris quin haec medicina ha¬
beat etiam modum suum multiplicandi sicut
habent & aliae. ergo si cum sole isto sic so¬
luto bene miscendo impastaueris, argen¬
tùm viuum vulgi septies sublimatum cum
vitriolo, & sit pro duobus lotis solis, qua¬
tuordecim argenti viui, et postea sublima¬
Bb
ueris