137
103
DE CHEMIA.
mam, nec animas, nec cognoscit lapidem,
nec ex quo est, nec percipit ordinem o¬
peris aliquo modo. Et caussa est, quia
ex parte illarum qualibet salsaturarum,
incorporatum est corpus unum. Pro¬
pter quod similiter dixerunt corpus u¬
num, et corpora, et propter hoc habent
esse ex illis spiritibus et animis, scilicet
unde occupantur in praeparatione sul¬
phuris eorum, et in sublimatione arse¬
nicorum suorum combustibilium, et
corruptibilium. Sed manifestum est
quod audiunt, e nudum quod legunt.
Cognoscunt enim illa, ueritatem igno¬
rantes, sulphur uero et sulphura, et Au¬
ripigmentum, et Auripigmenta, et Za¬
indick. Omnia illa sunt nomina aquae
diuinae foliatae, cuius dealbatio, est prae¬
paratio eius per sublimationem, quę est
distillatio, donec fiat alba, lucida in qua
non sint sordes, haec est dealbatio sul¬
phuris et sublimatio Zertuck, et ablu¬
tio corporis, et reductio aquae super il¬
lud tamdiu, donec non remaneat in eo
aliquid ex anima, quae est tinctura,
quod non ascendit cum ipso spiritu.
Cumque
G iiij