245
32 IOSEPHI QVERCET.
vnum genus referendas esse, hoc est, ad
solutionem continui, quę interdum ap¬
paret, interdum occulta est. Manifesta
est, quae sensu aspectus & tactus percipi¬
tur, si euidens plaga appareat cum luri¬
do carnis colore, vt eschara esse videa¬
tur, eique coniunctus est dolor grauis,
cum pręsertim neruosae partes laeduntur:
quod nobis significare poterit (praeter
vulnerati testimonium, cuius ad has res
momentum, permagnum est) vulnus
ctu bombardulae factum esse. Occulta
autem sinè manifesta cutis incisura est,
quae Graecis ἐκχυμωσις dicitur, ac ex san¬
guine subter carnem & cutim effuso per¬
cipitur, partemque laesam lurido & vio¬
laceo colore afficit. Haec sunt frequentis¬
sima eiusmodi vulnerum signa, vbi tan¬
tum habenda est ratio simplicis: diuisio¬
nis iunctae cum contusione. Sed quoniam su¬
periori capite docuimus illa vulnera pos¬
se interdum cum veneno & adustione com¬
plicata esse, contrà quàm nonnulli arbi¬
trabantur: commodissimum erit Medi¬
cùm operam studiumque adhibere in
singulis illis affectionibus, per sua pro¬
pria