245
108 IOSEPHI QVERCET.
ma omnium consideratio haec erit, vtrum
vulnus sensui pateat, an verò lateat, sola
contusione sese prodens absque cutis a¬
pertione. quod quidem fieri potest, vt
puta, si galea adeò firma sit, vt glans ex
machina emissa illam traiicere non pos¬
sit, sed tantùm facta impressione conti¬
guum cranium absque cutis apertione
ita comprimatur, vt conteratur. Hoc per¬
specto, vulnus (vt decet) decussatim no¬
uacula incidendum erit; sectioni verò
cum, stupis vel linteolis admouendum
erit adstringens remedium ex sanguine
draconis, mastiche, & bolo Armena,
cum oui albumine, mixtis: vt sequenti
die vulneris labra magis pateant, ac fa¬
ciliùs, de ossis fractura iudicari, queat.
Haec autem variis modis accidere solet:
Interdum enim altera tantum, inter¬
dum verò vtraque cranii tabula ictu ex¬
cinditur: interdum etiam fissura appa¬
rens fit, quae ῥωγμὴ[ /GR]Graecis dicitur: vel
sensum latens, & angustissima, quae pi¬
losa Latinis, τριχισμὸς autem Gręcis nun¬
cupatur: quae rursus aut vtranque aut
(quod non adeò periculosum est) alte¬
teram tantùm cranij tabulam penetrant.
Patente
Aegin. lib. 6. cap. 90. quo loco expressionem depressionem.