245
134 IOSEPHI QVERCET.
(cuius tamen recondita apud se frag¬
menta pharmacopolas habere deceret)
vtendum erit ea potione vulneraria, quam
in Antidotario docebimus ad plagas cum
fracturis sanandas esse aptissimam: cu¬
ius formulam in cap. de Potionibus vul¬
nerariis descriptam inuenies: Interea
Catagmatico meo vtendum erit reno¬
uato, si opus sit, quod ad idem remedium
est aptissimum: cui adiungi poterunt (cùm
nullus erit ab inflammatione timor) gum¬
mi aut succus Aristolochię, serpentariae,
borrax, crocus martis ad callum obdu¬
randum & partem confirmandam: Quòd si
quae paruulę essent ossis particulae, quas
reiici opus esset, tùm hac iniectione v¬
tendum erit.
Recipe succi aristoloch. serpentarię, iridis,
vincae peruincae ana y. iij. vini albi y. vj a¬
quae vitae y iiij. myrthae, farcocolli masti¬
ches, iridis, gualac. ana. y. j. aloës hep. mu¬
miae ana. y. s caryophyll. z. j. circulentur
in Bal. iiij. dierum spatio aut decoquan¬
tur ad tertiae partis consumptionem, pòst
colentur & afferuentur, vt iis cùm res &
tempus postulabit, vti liceat cum syringe,
alióve instrumento vt commodiùs esse
vide¬