457
54 PHYSICA
secretarius olim existimatus. Ambo quòd arca¬
num hoc naturae non possent ingenio assequi,
nec eius flagrationis scrutari causas, non minùs
quàm desperabundi, sese totos in impiam ob¬
lationem Vulcano deuouerunt miseri. Quo fa¬
ctum vt Aetnicos non secus atque Ethnicos vo¬
care tales nonnunquam liceat homines.
Et appareat arida, etc.
Mvtatio nominis terrae in aridam pro vni¬
co elemento, terra scilicet, luculenter satis
indicat Moysen exponere velle, quo sensu ter¬
ram accipiat inquiens, Creauit Deus coelum & ter¬
ram, terra erat inanis & vacua: non solùm pro vni¬
coelemento, vel pro arida, sed pro omnibus e¬
lementis in centro terrae commune centrum
habentibus, atque super increatum centrum
fundatis. Alioqui dixisset vt priùs, Et appareat
terra. Mentem suam clariùs patefacit dicens, ari¬
dam appellauit terram. Ac si diceret, per aridam
intelligere vos volo terram, quae apparuit ex a¬
quarum congregatione vnum ex quatuor ele¬
mentis.
Congregationes aquarum vocauit maria.
Nvlla fontium scaturiginis, aut eorum quae
ex eis oriuntur, vti fluuiorum, aliorúmve
facta