457
GENESIS. 69
bero conatu mouetur, vt verba sonant, reptile,
& volatile. Propteréa non est inferendum ve¬
getabilia non viuere. Nam & ipsa mouentur
iuxta conditionem suae naturae libero etiam &
non violento motu, licet non de loco ad locum,
vt ab eorum incremento, & propagatione vi¬
dere licet. Praeterea notandum, quòd altissimus
iubeat aquas producere volatile, & non terram,
neque in terra, sed super terram, & sub firma¬
mento, hoc intelligi de media regione aëris &
ignis elementaris. Aërenim aliud nihil est, quam
aqua resoluta per ignem in ea solutione persi¬
stens verbo Dei. Aeris igitur & ignis creationis
hoc verbo, super terram, & sub firmamento, sa¬
tis aperta mentio facta est intelligentibus, tum
volatilia etiam ex igne (sine quo aër persistere
non potest) pro parte etiam esse producta. Im¬
possibile siquidem est naturaliter aërem elemen¬
tùm esse posse, praeter elementum ignem, vt e¬
tiam nulla ratione potest elementum aqua, ab
elemento terra seiungi, nisi praeter naturam fiat.
Nullus ignis in calybe visibilis, nullus item in
cote, attamen ex istorum duorum crebra con¬
cussione, apparet nostris oculis ignis visibilis
verum elementum accensum in aere, quem ha¬
bet loco fomenti. Si ergo Moyses tacitam facit
mentionem aëris, de igne pariter subticere nul¬
la tenus potest, quòd hic illius sit potissima cau¬
sa naturalis. Hac ratione pars inferior aquarum
E 3 sub