457
104 PHYSICA.
mentorum substantia, vti lapides atque terra incudis
& materiae nutricis vice gerunt: stellae verò mal¬
leorum officium habent. Item inferiorum substantiam
volatilem in regione media, superiorum semina
concipientem, matricem in vtero suo gestantem esse
dicimus. Nec follium hoc loco nos obliuisci o¬
portuit, qui naturales venti sunt. Adaptat ergo
natura materiam suam, priusquam informet
vel motum animamve tribuat. Proinde con¬
cludentes mundi nexum à duplicibus, corpo¬
re, anima, & spiritu superioribus, pariter ac in¬
ferioribus, accidente solùm differentibus, sub¬
stantia tamen similibus, fieri dicimus & perfi¬
ci. Haec vt meliùs adhuc intelligantur, operae pre¬
cium fuerit naturae magisterium dilucidiùs e¬
plicare. Mundum vniuersum constare pluribus
partibus generalissimis, quàm tribus, quis phi¬
losophorum, nisi temerarius nugator quispiam,
audebit affirmare? Sunt enim forma, lux aut vi¬
ta naturae, & materia, prima rerum omnium prin¬
cipia. Quocirca mundum quicunque voluerit
in substantia cognoscere, tria primùm haec sibi
notissima fore necessum est. A definitionibus
igitur eorum erit inchoandum. Vniuersalis por¬
rò naturae materia dicitur, elementaris regio to¬
ta, quae licet in elementa quatuor diuidatur, i¬
gnem, aërem, aquam, atque terram, duo tamen
habentur praecipua, ignis & aqua. Quoniam a¬
liud nihil esse videtur aër, quàm aqua per
vir¬