457
138 PHYSICA
mirabilis effectus fit. Et dico tibi amicè in sum¬
ma veritate Dei, quoniam quicunque huius pu¬
rę simplicitatis simplici noticia sublimatus est,
in omni scientia naturali consummatus erit,
perficietque opera miranda, & stupendos inue¬
niet effectus. Bonum simplex vnicum est, & per
ipsum non solùm similia, sed & dissimilia mul¬
ta fiunt. Terra composita elementum natura pu¬
rum, simplex & vnicum: sed quia compositum
necessariò fit multiplex, varium & impurum,
reducibile tamen per ignem, in aquam: ab hac
in ignem, & ab isto in vnum simplex, & est nu¬
merus & numeratur, & non est numerus & non
numeratur. Non numeratur, quia natura sim¬
plex est, & accidente compositum. Idcirco non
potest numerari, quia non est ante ipsum nu¬
merus. Numeratur ab vnitate vnum non abso¬
lutum, sed inclusum; & dicitur vnum exclusum,
vnum inclusum, vnumque per vnum ab vno,
scilicet ab anima mundi, fitque ternarius: esse
cum vno vult naturaliter, vnum per se potens,
in vno impotens, in altero impotens, in sphaera
semper voluitur, in vnoquoque manet igne v¬
num, sed non sicimaginatur. Si per ignem pu¬
rificatum ad simplicitatem suam congrua lo¬
tione reducatur, omnia mysteria scientiae pro¬
fundae operari potest. Terra de composito ele¬
mentum est, & non est elementum, per quod bi¬
narius in ternarium reducitur, quatuor ab vno
gradi¬