457
156 PHYSICA
nullam habet cognitionem. Qui autem non
habet cognitionem, amore caret, & qui non
habetamorem, fruitione frustratus est. Hoc e¬
nim est quod ipse dominus lesus in coelum a¬
scensurus suis discipulis reuelauit dicens: Eun¬
tes in mundum vniuersum praedicate Euange¬
lium omni creaturae. Qui crediderit & bapti¬
zatus fuerit, saluus erit: qui verò non credide¬
rit, condemnabitur. Prima itaque ad Deum via
est scientia siue cognitio per fidem, sine qua ne¬
mo saluabitur. Ad hanc scientiam veram, om¬
nes alię scientię studiaque referri debent: quod
nisi fiat, inani stultoque labore consumentur
isti sapientes, qui sua studia distinguunt ab il¬
lis quae diximus. Scientia sapientiaque vera
quàm proposuimus, scientem suum compun¬
ctione plurimùm afficit, non extollit, superbi¬
re non finit, at gementem efficit, iuxta viri sa¬
pientis dictum: Qui addit scientiam, addit & do¬
lorem, eò quòd in multa scientia multa sit in¬
dignatio. Prouideamus igitur vt studia nostra
vera sint, dum tempus habemus: Hactenus il¬
le. Vt per haec ea quae supra vobis exposui de a¬
scensu ternarij à binario per quaternarium, lu¬
culentiùs patefaciam, notate. Primus gradus
ascensus ad superos est studium fidei, hoc enim
disponitur cor hominis ad solutionem in a¬
quàm. Secundus gradus est cognitio DEI per
fidem, qua disponitur contritum cor ad ascen¬
sum