233
IN AVRORAM. 103
& in suo vase materiali etiam, eiusmodi materia vir¬
tutum exaltari queat. Hoc interpretatur author
per sequentia dicens, influentias coelestes inuisibiles,
id est, in materia vaseque delitescentes impressiones a¬
strorum esse ad istud opus necessarias, vt sine quibus
minimè perfici queat Orientalis, Persicus, Chaldai¬
cus, & Aegyptiacus lapis, id est, in istis regionibus pri¬
mùm fabricatus à pijs bonisque viris, quos Deus ad hoc
opus inueniendum olim elegit: per quem (inquit au¬
thor) Anaxagoras cognouit vires totius firmamenti,
hoc est, in isto lapidis opere conspiciuntur omnia quae¬
cunque fiunt in firmamento, per similitudinem eo¬
rum, in dicto vase philosophorum apparentem. Prae¬
sagiuit etiam inde magnum lapidem è coelo descen¬
surum in terras, quod etiam post mortem eius acci¬
dit. Hinc patet quàm benignus Deus sit, vt etiam
Ethnicis hominibus arcana sua, velata licet, attamen
distribuat. Anaxagoras enim dicitur hoc loco per
admirandas apparitiones ascensionum à terra phi¬
losophica, id est, à materia in coelum, hoc est, in
sublimia vasis philosophici, ac deinceps è coelo hoc
descensionum in dictam rursum terram suam, siue
materiam, idque sub finem operis, intellexisse miran¬
dum arcanum descensionis è coelo magni cuiusdam
hominis in terram, sibi tamen incogniti, Dei filij
videlicet: quod etiam post mortem eius, Anaxagorae
putà, accidit, id est, mortuus est priusquam videret,
aut intelligeret hoc mysterium. Patet itaque Deum in¬
fidelibus etiam arcana multa detexisse, sub vmbrarum
G 4