233
166 DE OE CONOMIA
CAP. VI.
De morte arboris mineralium.
Quod ex elementis nascitur, simile non esse suis paren¬
tibus docetur. Mineralium arborum ramos, per
terrae globum in diuersa dispergi, non secus atque
in humano corpore venas per membra diuersa, sic
& illi per varias regiones. Ab ortu fructuum mine¬
ralium, arbores minerales mori, ac alias recentes
enasci. Materiam primam mineralium in aqua
contineri, vt in aliquò sacco semina diuersa. Per
meditatiuas contemplationes admirandorum o¬
perum Dei, summi conditoris, virtutumque suarum
cognitionem. adeptam philosophiam oriri. Semen
Graecum, esse lolium à Satana satum in agrum
verae sapientiae, quo lucem eius obtenebraret, ab eo
tempore quo Sophiae nomen in philosophiam per¬
uertit.
Postquam natura mineralem radicem ar¬
boris in centro suae matricis plantauerit,
siue ad metallum producendum lapidem,
gemmam, sal, alumen, vitriolum, fontem sal¬
sum, dulcem, frigidum aut calidum, corallum,
siue marcasitam, & eius truncum in terra
protruserit, hic per diuersos ramos spargitur,
quorum substantiae forma, ramorum, atque cau¬
dicis.