233
194 DE OECONOMIA
rarent, ex muliere nihil generari posse sine vi¬
ro suo: viderunt igitur artem esse patrem qui
cuncta disponit. Hic spiritum transmutatio¬
nis adhibuit, quo minerale sulphur oleo lini
coniunctum est, & inde per decoctionem he¬
patis vel pulmonis forma quędam resultauit,
& ex eo postmodum liquor duplex, vnus la¬
ctis instar albus, densus, & oleosus; alter vt o¬
leum valde rubeum spissum vt sanguis, ambo
simul vt neutrum tamen alteri permixtum
fuerit; albus liquor in fundo subsidit, altero
superiùs, rubeo videlicet innatante. Vltrà pro¬
gressum est, vt ex albo fieret ad album tinctu¬
ra, sed frustra tentatum fuit: hoc scio niliil ex
eo factum extitisse, nec vnquam fieri posse,
quòd inanis sit ac inutilis materia quędam ad
hanc artem. Verùm crystallus, aut berillus o¬
mnis in eo suo tempore positus, & in eo ma¬
nens vt minimum tribus annis, in hyacintho
similimum lapidem transmutatur. Item rubi¬
nus à natura non vsque adeò coloratus, tam
clarus & perspicuus redditur successu tempo¬
ris, vt noctu luceat instar naturalis carbuncu¬
li, ac vbique positus absque lumine reperiri
queat. Ex hyacintho pariter fit, necnon sap¬
phiro coeruleus color augetur supra naturam,
cum interserta viriditate translucente. Mul¬
tarum aliarum est gemmarum tinctura
praestantissima, pariter & lunae, quae in
ipso